Liber Paralipomenon Primus*

Caput 27: Versus 30

Super camelos vero Ubil Ismaelites, et super asinos Jadias.Deformia et immunda sunt haec animalia, et significant gentiles peccato distortos et libidine immundos, sed in regnum nostri David venientes habent magistros Ubil et Jadias, qui spernentes philosophiam et inanem fallaciam mundi, elegerunt simplicitatem Evangelii, tanquam humiles et despecti, unde:Si quis videtur inter vos sapiens esse, stultus fiatI Cor. 3..
(* Traductions européennes)